Dominica Resurrectionis Domini

In illo tempore: Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5 Et introëuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus, ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

Marc. 16, 1-7

about 1324-5
“Resurrezione”, Ugolino di Nerio (1324-25) – National Gallery, Londra (Wikimedia Commons)