Sanctus Ioseph Sponsi Beatæ Mariæ Virginis

Cum esset desponsata Mater Iesu Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. 19 Ioseph autem, vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Hæc autem eo cogitante, ecce, Angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. 21 Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Matth. 1, 18-21

raffaello_-_spozalizio_-_web_gallery_of_art
“Sposalizio della Vergine”, Raffaello (1504) – Pinacoteca di Brera, Milano (Wikimedia Commons)