Dominica in Quinquagesima

In illo tempore: 31 Assumpsit Iesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Iesu, fili David, miserere mei. 39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41 dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42 Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Luc. 18, 11-43

maestro_della_raccolta_della_manna2c_guarigione_del_cieco_di_gerico2c_1475_ca
“Guarigione del cieco di Gerico”, Maestro della raccolta della manna (ca. 1475) – Museum Catharijneconvent, Utrecht (Wikimedia Commons)