Feria V in Cœna Domini

Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et cena facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ: 3 sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7 Respondit Iesus et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. 10 Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11 Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me Magister et Domine: et bene dicitis: sum etenim. 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Io. 13, 1-15

washing_of_the_feet_-_capella_dei_scrovegni_-_padua_2016
“Lavanda dei piedi”, Giotto (1303-1305 ca) – Cappella degli Scrovegni, Padova (Wikimedia Commons)