In illo tempore: Assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum: 2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. 3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. 4 Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. 5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. 6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. 7 Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. 8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum. 9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matth. 17, 1-9

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.