Dominica decima tertia post Pentecosten

In illo tempore: Dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. 12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: 13 et levaverunt vocem, dicentes: Iesu præceptor, miserere nostri. 14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16 et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.

Luc 17:11-19

“Guarigione dei dieci lebbrosi”, Codex Aureus Epternacensis (ca. 1035-1040) – Germanisches Nationalmuseum, Nuremberg (Wikimedia Commons)