In nativitate S. Ioannis Baptistæ

Elisabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. 60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: 68 Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ.

Luc. 1, 57-68

Saint John the Baptist, by Jheronimus Bosch
“Giovanni Battista nel deserto”, Hieronymus Bosch (1489) – Museo Lázaro Galdiano, Madrid – (Wikimedia Commons)