SS. Petri et Pauli Apostolorum

In illo tempore: 13 Venit Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. 19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

Matth 16, 13-19

fall_of_simon_magus2c_benozzo_gozzoli_281461-146229
“Caduta di Simon Mago per mano dei SS. Pietro e Paolo”, Benozzo Gozzoli (1461-62) – Royal Collection, Hampton Court (Wikimedia Commons)