Dominica in albis in octava paschatis

In illo tempore: Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. 29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Io. 20, 19-31

The_Incredulity_of_Saint_Thomas-Caravaggio_(1601-2)
“Incredulità di San Tommaso“, Caravaggio (1601-1602) – Bildergalerie di Potsdam (WikiMedia Commons)