Dominica quinta post Pascha

In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: 26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.

Jo. 16, 23-30

duccio_di_buoninsegna_017
“Apparizione alla cena degli apostoli”, Duccio di Boninsegna (1308-11) – Museo dell’Opera del Duomo, Siena (Wikimedia Commons)