Dominica secunda Passionis seu in Palmis

Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
Longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5 In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo;
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes qui videbant me aspernabantur me;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum:
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
18 Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
22 Libera me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum;
universum semen Iacob, glorificate eum.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura;
et annuntiabunt cæli iustitiam eius
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Ps. 21, 2-9, 18, 19, 22, 24 et 32

bernhard_strigel_006
“Cristo spogliato dei suoi vestiti”, Bernhard Strigel (1520) – Gemäldegalerie, Berlino (Wikimedia Commons)