Dominica Pentecostes

Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? 8 Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, 11 Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Act. 2, 1-11

giotto_di_bondone_-_no._39_scenes_from_the_life_of_christ_-_23._pentecost_-_wga09227
“Pentecoste”, Giotto (1303-1305) – Cappella degli Scrovegni, Padova (Wikimedia Commons)