In Festo Sacratissimi Cordis Iesu

In illo tempore: 31 Iudæi ergo (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33 Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Io. 19, 31-37

simone_martini_crucifixion
“Crocifissione”, Simone Martini (1333-1337) – Koninklijk Museum voor Schone Kunsten, Antwerpen (Wikimedia Commons)