In Assumptione Beatæ Mariæ Virginis

In illo tempore: Repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.

Luc. 1, 41-50

tizian_041
“L’Assunta”, Tiziano (1516-1518), basilica di Santa Maria Gloriosa dei Frari a Venezia (Wikimedia Commons)