In illo tempore: Dixit Iesus ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti, et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus. 11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. 14 Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

Luc 18:9-14

“Il fariseo e il pubblicano”, Julius Schnorr von Carolsfeld (XIX sec.) – (Wikimedia Commons)