In illo tempore: Exiens Iesus de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos. 32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum. 33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et exspuens, tetigit linguam eius: 34 et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, Adaperire. 35 Et statim apertæ sunt aures eius, et solutum est vinculum linguæ eius, et loquebatur recte. 36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Marc 7:31-37

“Jésus guérissant un sourd-muet”, Bartholomeus Breenbergh (1635) – Museo del Louvre, Parigi (Wikimedia Commons)