In illo tempore: Cum appropinquaret Iesus Ierusalem, 41 videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47 Et erat docens quotidie in templo.

Luc 19, 41-47

“Purificazione del tempio”, El Greco (ca. 1570) – National Gallery, Londra (Wikimedia Commons)