In illo tempore: Postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. 26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, 28 et ipse accepit eum in ulnas suas: et benedixit Deum, et dixit: 29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 quod parasti ante faciem omnium populorum: 32 lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.
Lucam 2, 22-32

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.