In illo tempore: Cum descendisset Iesus de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: 2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4 Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. 5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælorum: 12 filii autem regni eIicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 Et dixit Iesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
Matth. 8, 1-13

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.