Sancti Ioseph opificis

In illo tempore: Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Matth. 13, 54-58

XIR182538
“Saint Joseph charpentier”, Georges de La Tour (ca. 1640) – Musée du Louvre, Paris (Wikimedia Commons)