Sainte Catherine de Sienne

Je ne voudrais pas que vous vous arrêtiez aux vêtements et à des considérations d’une plus ou moins grande valeur, mais seulement que vous choisissiez des hommes qui marchent avec droiture, et non avec fausseté. Savez-vous ce qui arrivera, si vous n’employez pas le remède autant que vous pourrez le faire? Dieu veut absolument réformer son Epouse; il ne veut plus qu’elle soit couverte de lèpre; et si vous ne faites pas ce que vous pouvez faire et ce pourquoi vous avez été élevé à une si haute dignité, il le fera lui-même au moyen de grandes tribulations; il enlèvera tout le bois tordu, et il le redressera à sa manière. Hélas! très saint Père, n’attendons pas cette humiliation, mais travaillez avec courage, et faites vos affaires secrètes avec ordre et mesure; en les faisant sans ordre et sans mesure, vous les gâterez plus que vous ne les arrangerez. Ecoutez avec calme et bienveillance ceux qui craignent Dieu et qui vous disent ce qu’il faut et ce que vous devez faire, vous montrant les désordres qu’ils savent exister autour de Votre Sainteté.

Sainte Catherine de Sienne, extrait de la Lettre XXI à Urbain VI

giovanni_di_paolo_the_mystic_marriage_of_saint_catherine_of_siena
“Mariage mystique de Sainte Catherine de Sienne”, Giovanni di Paolo (1460) – Metropolitan Museum of Art, New York (Wikimedia Commons)

Dominica in albis in octava paschatis

In illo tempore: Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudæorum: venit Iesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus. 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam. 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis. 27 Deinde dicit Thomæ: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis. 28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. 29 Dixit ei Iesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt. 30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine eius.

Io. 20, 19-31

master_of_the_gamblers_-_the_incredulity_of_st_thomas
“Incredulità di San Tommaso”, attr. Maestro dei giocatori (1620-1640?) – Collezione privata (Wikimedia Commons)

Dominica Resurrectionis Domini

In illo tempore: Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent Iesum. 2 Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. 3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? 4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde. 5 Et introëuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. 6 Qui dicit illis: Nolite expavescere: Iesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus, ubi posuerunt eum. 7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

Marc. 16, 1-7

 

mantegna2c_andrea_-_la_rc3a9surrection_-_1457-1459
“Resurrezione”, Andrea Mantegna, 1457-1459 – Musée des Beaux-Arts, Tours (Wikipedia Commons)

Sabbatum Sanctum

Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Jo. 2,19

D4RwVaLWkAEckut
Couverture de magazine “The Spectator”, Pâques 2019 (The Spectator)

Feria VI in Passione Domini

Stabant autem iuxta Crucem Iesu Mater eius, et soror Matris eius Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus Matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit Matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est.

Et inclinato capite tradidit spiritum.

Io. 19, 25-29

fra_angelico_076
“Compianto sul Cristo morto”, Beato Angelico, 1436-1441 – Museo Nazionale di San Marco, Firenze (Wikipedia Commons)

Feria V in Cœna Domini

Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2 Et cena facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotæ: 3 sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua: et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7 Respondit Iesus et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. 8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Iesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. 10 Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11 Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum: propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me Magister et Domine: et bene dicitis: sum etenim. 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister: et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Io. 13, 1-15

jacopo_tintoretto_-_the_last_supper_-_wga22649
“Ultima Cena”, Tintoretto (1592-1594) – Basilica di San Giorgio Maggiore, Venezia (Wikimedia Commons)

 

Dominica secunda Passionis seu in Palmis

In illo tempore: Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti: tunc misit duos discipulos suos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea: solvite et adducite mihi: 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite, quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam, dicentem: 5 Dicite filiæ Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum, filium subiugalis. 6 Euntes autem discipuli, fecerunt, sicut præcepit illis Iesus. 7 Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere tecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini.

Matth. 21, 1-9

entry_of_christ_into_jerusalem_by_anthony_van_dyck
“Entrata di Cristo a Gerusalemme”, Antoon van Dyck (1617) – Indianapolis Museum of Art, Indianapolis (Wikimedia Commons)