SS. Petri et Pauli Apostolorum

In diebus illis: 1 Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. 2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio. 3 Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum. 4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. 8 Dixit autem angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me. 9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. 10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum.

Act. 12, 1-11

liberazione_di_san_pietro
“Liberazione di san Pietro”, Raffaello Sanzio (1513-1514) – Musei Vaticani (Wikimedia Commons)

In Festo Sacratissimi Cordis Iesu

In illo tempore: 31 Judæi ergo (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo. 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis. 36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. 37 Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.

Io. 19, 31-37

simone_martini_crucifixion
“Crocifissione”, Simone Martini (1333-1337) – Koninklijk Museum voor Schone Kunsten, Antwerpen (Wikimedia Commons)

 

In Festo SS.mi Corporis Christi

In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudæorum: Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.

Io. 6, 56-59

giusto_di_gand2c_comunione_degli_apostoli2c_1473-1474
“Pala del Corpus Domini”, Justus van Gent (1473/74) – Galleria Nazionale delle Marche, Urbino (Wikimedia Commons)

In Festo Sanctissimæ Trinitatis

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: 19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: 20 docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.

Matth. 28, 18-20

pordenone_holy_trinity
“Trinità”, Giovanni Antonio de’ Sacchis detto il Pordenone (1530-1535 circa) – Museo Nazionale di Varsavia (Wikimedia Commons)

Dominica Pentecostes

Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? 8 Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Act. 2, 1-11

giotto_di_bondone_088
“Pentecoste”, Giotto (ca 1300) – National Gallery, Londra (Wikimedia Commons)

 

Dominica post Ascensionem

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: 26 Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; 27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. 1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4 Sed hæc locutus sum vobis: ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.

Io. 15, 26-27 et 16, 1-4

trinitc3a0_castelletto_cervo
“La Santissima Trinità”, autore ignoto (XV sec.) – Chiesa dei SS. Pietro e Paolo, Castelletto Cervo (Wikimedia Commons)