Sainte Jeanne d’Arc

Jhesus † Maria.

Très chiers et bons amis, s’il ne tient à vous, seigneurs, bourgeois et habitans de la ville de Troies, Jehanne la Pucelle vous mande et fait sçavoir de par le roy du ciel, son droitturier et souverain seigneur, duquel elle est chascun jour en son service roial, que vous fassiés vraye obéissance et recongnoissance au gentil roy de France quy sera bien brief à Reins et à Paris, quy que vienne contre, et en ses bonnes villes du sainct royaume, à l’aide du roy Jhesus. Loiaulx François, venés au devant du roy Charles et qu’il n’y ait point de faulte ; et ne vous doubtés de voz corps ne de voz biens, se ainsi le faictes. Et se ainsi ne le faictes, je vous promectz et certiffie sur voz vies que nous entrerons à l’ayde de Dieu en toultes les villes qui doibvent estre du sainct royaulme, et y ferons bonne paix fermes, quy que vienne contre. A Dieu vous commant, Dieu soit garde de vous, s’il luy plaist. Responce brief.

Devant la cité de Troyes, escrit à Saint-Fale, le mardy quatriesme jour de juillet.

Lettre de Jeanne aux habitants de Troyes

ingres_coronation_charles_vii
“Jeanne d’Arc au sacre du roi Charles VII, dans la cathédrale de Reims”, Dominique Ingres (1854) – Musée du Louvre, Paris (Wikimedia Commons)

In Ascensione Domini

Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere 2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. 4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: 5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël? 7 Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. 9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, 11 qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.

Act. 1, 1-11

A 134
“L’Ascension du Christ en présence de la Vierge et des apôtres”, Perugino (1496-1500) – Musée des Beaux-arts, Lyon (Wikimedia Commons)

 

Dominica quinta post Pascha

 

In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: 26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.

Jo. 16, 23-30

duccio_di_buoninsegna_017
“Apparizione alla cena degli apostoli”, Duccio di Boninsegna (1308-11) – Museo dell’Opera del Duomo, Siena (Wikimedia Commons)

 

Dominica quarta post Pascha

Dixit Iesus discipulis suis: Vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

Io 16, 5-14

Freska u kaloti krstionice, manastir Žièa, Srbija
“Spirito Santo” (XIII sec.) – Monastero serbo-ortodosso di Zica (Wikimedia Commons)

Dominica tertia post Pascha

In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem. 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? 18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. 20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Io. 16, 16-22

L0014264 A Breton woman relaxing in a cupboard-bed after giving birth
“Une Bretonne se détend après avoir accouché” (Wellcome Images via Wikimedia Commons)

 

Dominica secunda post Pascha

In illo tempore: Dixit Iesus pharisæis: 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves; 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16 Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

Io. 10, 11-16

 

le_bon_pasteur_philippe_de_champaigne
“Le Bon Pasteur” – Philippe de Champaigne (XVIIe s.) – Musée des Ursulines, Mâcon (Wikimedia Commons)

Sancti Ioseph opificis

In illo tempore: Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas? 56 Et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Matth. 13, 54-58

XIR182538
“Saint Joseph charpentier”, Georges de La Tour (ca. 1640) – Musée du Louvre, Paris (Wikimedia Commons)