In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare. 3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? 6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. 7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. 8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.

Luc. 16, 1-9

d09fd180d0b8d182d187d0b0_d0be_d0bdd0b5d0b2d0b5d180d0bdd0bed0bc_d183d0bfd180d0b0d0b2d0b8d182d0b5d0bbd0b5-_d09ad0b0d180d182d0b8d0bdd0b0_xx
“Parabola dell’amministratore ingiusto”, Andrei Nikolayevich Mironov (2012) CC BY-SA 4.0 (Wikimedia Commons)