In illo tempore: nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi. 2 Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius, ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. 4 Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora mea. 5 Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. 6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, 10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
Io 2, 1-11

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.