Cum factus esset Iesus annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos. 45 Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te. 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? 50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos. 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba hæc in corde suo. 52 Et Iesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.

Luc. 2, 42-52

duccio_di_buoninsegna_059
“Maestà”, Duccio di Buoninsegna (1308-1311) – Museo dell’Opera del Duomo, Siena (Wikimedia Commons)