In illo tempore: 1 Cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: 3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem. 6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. 7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. 9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.

Marc. 8, 1-9

jesus_feeds_the_multitude
Moltiplicazione dei pani e dei pesci (autore ignoto) (Wikimedia Commons)