In illo tempore: 4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quæ esset hæc parabola. 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. 11 Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
Luc. 8, 4-15

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.