Et erat pater eius et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor: quæ non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. 38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.

Luc. 2, 33-40

“Presentazione di Gesù al tempio”, Giotto (1303-1305) – Cappella degli Scrovegni, Padova (Wikimedia Commons)