Ioannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4 Et respondens Iesus ait illis: Euntes renuntiate Ioanni quæ audistis, et vidistis. 5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 7 Illis autem abeuntibus, cœpit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
Matth. 11, 2-10

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.