Sancti Ioseph opificis

In illo tempore: Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas? 56 Et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

Matth. 13, 54-58

la_sagrada_familia_con_san_juanito_28bartolomc3a9_esteban_murillo29
“La Sagrada Familia com san Juanito”, Bartolomé Esteban Murillo (XVII sec.) – Museo de Bellas Artes de Budapest (Wikimedia Commons)