In illo tempore: Dicebat Iesus turbis Iudæorum; 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48 Responderunt ergo Iudæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? 49 Respondit Iesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et iudicet. 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. 52 Dixerunt ergo Iudæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. 53 Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? 54 Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, 55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem eius servo. 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. 57 Dixerunt ergo Iudæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58 Dixit eis Iesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59 Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum: Iesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Io. 8, 46-59

mantegna2c_redentore_a_correggio
“Cristo Redentore”, Andrea Mantegna (1493) – Pinacoteca Civica di Correggio, Parma (Wikimedia Commons)