Qui habitat in adiutorio Altissimi,
in protectione Dei cæli commorabitur.
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum;
Deus meus, sperabo in eum.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium,
et a verbo aspero.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi,
et sub pennis eius sperabis.
5 Scuto circumdabit te veritas eius:
non timebis a timore nocturno;
6 a sagitta volante in die,
a negotio perambulante in tenebris,
ab incursu, et dæmonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis;
ad te autem non appropinquabit.
11 Quoniam angelis suis mandavit de te,
ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12 In manibus portabunt te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis,
et conculcabis leonem et draconem.
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum;
protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum;
cum ipso sum in tribulatione:
eripiam eum, et glorificabo eum.
16 Longitudine dierum replebo eum,
et ostendam illi salutare meum.

Ps. 90, 1-7 et 11-16

bellas_artes_sevilla
“La Virgen de las Cuevas”, Francisco de Zurbarán (1630-1635) – Museo de Bellas Artes de Sevilla (Wikimedia Commons)