Stabant autem iuxta Crucem Iesu Mater eius, et soror Matris eius Maria Cleophæ, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus Matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit Matri suæ: Mulier, ecce filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. 29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est.

Et inclinato capite tradidit spiritum.

Io. 19, 25-29

giotto_di_bondone_035
“Crocifissione con cinque francescani“, Giotto, 1308-1310 – Basilica Inferiore di Assisi (Wikipedia Commons)