Dominica Tertia Adventus

In illo tempore: Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? 26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

Io 1, 19-28

nicolas_poussin2c_san_giovanni_battezza_le_folle2c_1635-37_ca
“Saint Jean-Baptiste baptise la foule.” (1635-37) Nicolas Poussin – Musée du Louvre, Paris (Wikimedia Commons)