In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: 20 Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. 21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. 22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. 23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: 24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
Matth., 5, 20-24

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.