Fratres: Gratias agimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: 13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, 14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: 15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: 16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: 17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
18 Et ipse est caput corporis Ecclesiæ, qui est principium, primogenitus ex mortuis: ut sit in omnibus ipse primatum tenens: 19 quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: 20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt, in Christo Iesu Domino nostro.
Col. 1, 12-20

Devi effettuare l'accesso per postare un commento.