In illo tempore: Cum appropinquasset Iesus Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti: tunc misit duos discipulos suos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea: solvite et adducite mihi: 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite, quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetam, dicentem: 5 Dicite filiæ Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum, filium subiugalis. 6 Euntes autem discipuli, fecerunt, sicut præcepit illis Iesus. 7 Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere tecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini.

Matth. 21, 1-9

pietro_lorenzetti_-_entry_of_christ_into_jerusalem_-_wga13502
Entrata di Cristo in Gerusalemme, Pietro Lorenzetti (circa 1310-1319) – Basilica inferiore di San Francesco, Assisi